[221] EPISTOLA XXI. Reverendis, nobilibus, Clarissimis ac Eximiis Viris DEPUTATIS FRISIAE, Dominis & Amicis suis honorandis. Leoardiam. S. Domini & Amici. Posteriore scripto nostro quod proxime una cum articulis transmisi, etiamsi Domini Commissarii nonnihil se offensos fuisse ostenderunt, quod paulo acrius in eo visi simus officium eorum requirere, effecimus tamen eo ipso ut paulo propius ad petitionem nostram accesserint, restant tamen adhuc multa, quae nisi simul impetremus, metuendum est aliquas adhuc provincias & civitates futuras, quae nec poterunt nec volent iis articulis contentae esse, & tamen salus nostra & incolumitas in eo posita est ut quae vicinae provinciae sumus, concordes & unitae maneamus, si separemur, nihil nisi praeda & laniena Hispanis futuri sumus. Quamobrem visum nobis fuit, cum heri nobis mane novi articuli exhiberentur quos notavi hic litera Q. & R. secundum Ordinem, a prandio ea quae sequenti scripto continentur, proposuimus & in scripto exhibuimus. Si pacem serio cogitant, licet antea saepius nobis recusatae fuerint, non tamen nunc juste inducias denegare poterunt. Interea temporis quietis animis super omnibus Provinciae inter se deliberare poterunt quibus vel pacem, quam ex toto animo a Deo petere debemus, impetrent, vel si necessitas cogit bellum diutius sustinere, cogitent quibus mediis hostibus suis superiores evadant. Nolim tamen propterea vos secures & segnes reddi. Nam tempore induciarum si eas obtineamus, quod adhuc incertum est, plura mala saepe non moliri solum hostes solent, sed & ad effectum perducere quod in hoc bello propter domesticos & internos adversarios magis metuendum est. Valde miror vos nihil mihi ad omnes literas meas respondere, nec de statu Patriae nostrae quicquam indicare. Bene valete Viri amantiss. Coloniae, XIX. Iulii, Anno MDLXXIX. Post scripta. De induciis obtinendis dubitare incipimus, sed adhuc idem metuo quod antea scripsi, quamcunque moderationem adhibere videantur nihil tamen quaeri quam ut uni ab aliis separemur quod prioribus addere volui, ne spe induciarum a solita diligentia in avertendis periculis & procurandis necessariis desistatis. Iterum valete. Coloniae XXI. Iulii. An. ut supra. Vester ex animo, AGGAEUS ALBADA. |